- SANDALUM Lignum
- SANDALUM Lignumquibusdam pro Aloes ligno, hinc Iudaeorum Magistri nonnulli τὴν ἀλόην Bibliorum de sandalo funt interpretati. Sandalum certe notum fuisse Veterib. ex Auctore Peripli Rubri Maris liquet, qui Σανδαλίνων ξύλων meminit. Atque hoc lignum apud Plut. intelligi volunt, quum Symposiac. l. 6. c. 7. quosdam vinum colorare solitos aloe memorat: Οὐκοῦν καὶ τὸν οἰνον οἱ μεν ἀλόαις χρωτίζοντες ἢ κιναμώμοις, καὶ ἐφηδύνοντες, ὥσπερ γυναῖκα καλλωπίζουσιν εἰς τὰ συμπόσια καὶ προαγωγ έουσιν, Nonne et vinum quidam aloe colorantes atque cinnamomô et edulcantes, velut mulierem exornant ad convivia et prostituunt. Ubi loquitur de vino, quod ad potus delitias parabatur etc. Sandalum autem rubrum, quod ad nos ex India defertur, colore inficit et gustu dulce est, Salmas. ad Solin. p. 1056. Vide quoque infra Santalina Ligna: de Aloe vero, eiusque specie duplici et usu apud Orientales, in suffumigationibus praecipue barbae, quibus hospites excipere mos, vide Io. Bapt. Tavernier tract. Gall. cui tit. Descript. Regni Tunquin. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.